monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.104 > bnf8040.153 > Ioannes, 4 > bsbClm536.50 > sectio 8 > sectio 6 > sectio 3 > bkeCod.16.63r > uwbM.p.th.f.69.122 > csg51.48 > bnf8040.28 > bnf8907.592 > admCod.164.215 > 4 > bkeCod.16.67v > sectio 3 > sectio 11 > bsbClm14439.91 > sectio 12 > Ioannes, 20 > bnf8040.173 > sectio 17 > bnf15046.219 > bkeCod.16.108r > sectio 7 > sectio 109 > bnf15046.220 > Matthaeus, 7 > bnf8040.43 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.68.340 > bnf15046.210 > bkeCod.16.84v > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 96
Quae triangularis existit; quia Trinitas est in unitate et unitas in Trinitate, Filius scilicet cum Patre et Spiritu sancto, unus et verus. Deus omnia excellens in altitudine divinitatis. Et pretiosissimis lapidibus viridis et rubei coloris et albis baccis multo fulget ornatu; quoniam eadem humanitas Salvatoris ostendit in se altissimam et profundissimam bonitatem sui operis, quod idem Filius Dei operatus est in viriditate illa cum virtutes in doctrina eius virebant, et in rubore sanguinis ipsius: cum mortem passus est in cruce, salvans hominem, atque in clarissima albedine resurrectionis et ascensionis eius, cum quibus omnibus illuminata et ornata est Ecclesia, ut res illa illustratur et decoratur cui pretiosi lapides imponuntur.